Rozmiar: 15909 bajtów

- 9 -

1249 o. T. o. O.

Bischof Thomas I. von Breslau urkundet unter ausführlicher Erzählung der bisherigen Vorgänge über die endgültige Einsetzung der Cistercienser in Kamenz.

In nomine domini amen. Nos Thomas dei gratia Vratislaviensis episcopus cupientes aliqua ex gestis nostri temporis ad memoriam descendere posterorum, ne per ignorantiam hominum ordine temporis sibi ad invicem succedentium abolita per oblivionem veritas materiam prestet futuris et veritatem preteritorum ignorandi et falsis opinionibus per linguas vel errantium vel sponte mentientium in errorem abduci, qualiter domus de Camenez in nostra sita dyocesi a regimine fratrum ordinis sancti Augustini procedentium a domo sancte Marie Vratislaviensi ad possessionem et proprietatem ordinis Cysterciensis nostris temporibus devenerit, litterarum officio decrevimus adnotare. Notum igitur esse volumus universis, quod temporibus nostri decessoris felicis recordationis episcopi Laurentii temporibus, eciam domini Innocentii pape tercii, quidam vir nobilis Vincentius, qui fuerat Vratislaviensis ecclesie prepositus, qui aliquantam moram fecerat in dicto claustro sancte Marie auctoritate dicti domini pape ordinate de eodem claustro exiens in Camenez vitam incepit ducere regularem assumptis sibi quibusdam fratribus de domo sancte Marie et satis longo tempore in eodem loco sub regula beati Augustini ibidem dies suos deduxit numquam tamen volens profiteri observationes Arroasienses, sub quorum obedientia claustrum sancte Marie Vratislaviense fuerat institutum. Verum idem adhuc in bona sanitate sue vite constitutus, cum nos eciam essemus ad pontificale onus assumpti, nobis valde familiaris existens frequenter nos magnis exorabat precibus, ne post mortem eius, si nos superviveremus, domum dictam de Camenez aliquatenus permitteremus subici domui sancte Marie, cum non speraret hoc ipse, quod ex eiusdem domus regimine domus de Camenez vel in spiritualibus vel temporalibus reciperet incrementum; prefato vero Vincentio postmodum in sancte Marie abbatem assumpto et nichilominus dictam domum de Camenez regente quantum ad temporalia non multo post tempore idem Vincentius est defunctus. Post mortem vero dicti Vincentii fratres de Camenez, qui aliquot numero remanserant, tenuerunt se in eadem domo satis tolerabiliter aliquanto tempore. Procedente vero tempore inceperunt deficere paulative primum in personis preterea in omni observantia regulari, ita quod nos circa visitationes ipsorum et circa regulares correctiones, quas per alios regulares circa eos procurabamus fieri, quantumcumque laboris ex affectu inpendissemus, proficere non potuimus cum effectu. Tandem vero solis tribus vel quatuor ex eisdem personis remanentibus nec regulariter viventibus, nam nec in dormitorio pariter iacebant nec in refectorio pariter come­debant, sed vita eorum et status erat hominibus qui eos noverant in scandalum et derisum, nos super hoc dolentes et zelo iusticie et decoris ecclesiastici ex caritatis radice commoti, post longas deliberationes cum canonicis nostris et viris religiosis et aliis viris discretis, cum eis etiam quos negocium tangere videbatur ratione iuris patronatus, videlicet filiis Iaroslai et Predslai, qui aliqua bona eidem claustro inpenderant et quorum frater dominus Ianus archidiaconus Wratislaviensis ipsum claustrum suis patrimoniis donaverat, videntes eciam, quod per personas domus beate Marie domus dicta non posset ullatenus reformari vel per alias in Polonia, que sint ordinis sancti Augustini, cum eciam in domibus principalibus defectum paciantur necessariarum et utilium personarum, provisa necessaria sustentatione personis, que residue erant in claustro Camenez in aliis locis ydoneis, domum ipsam de Camenez ordini Cysterciensi contulimus per personam et manus domini abbatis Heinrici de Lubens, a qua eciam personas necessarias conventui in domum de Camenez recepimus auctoritate ordinis Cysterciensis et eas in possessionem domus de Camenez induximus, dantes eis auctoritate dyocesana eiusdem domus plenum dominium et disponendi de eadem domo secundum ordinem suum de omnibus liberam facultatem. Verum cum hec in nomine domini fecissemus, abbas sancte Marie temeritate instigante et erroris ductus consilio fratres Cystercienses, qui erant in pacifica possessione domus de Camenez, per violentiam secularem principis ad idem accedente consensu, eici procuravit. Ceterum cum tunc temporis vir, scientia et discretione precipuus, dominus Iacobus Leodiensis archidiaconus domini pape capellanus, vices eciam gerens domini pape in Poloniam foret transmissus cum plena iurisdictione et de causis cognoscendi et, que disturbata erant in tota terra Polonie et Pomoranie, in melius reformandi, coram eodem per abbates et fratres Cyster­ciensis ordinis, ad quos pertinebat negocium, causa fuit mota contra abbatem sancte Marie et fratres suos super eiectione indecenti, que facta fuerat fratribus Cysterciensibus per potentiam secularem et iuris ordine non servato. Tandem vero multis altercationibns premissis placuit utrique parti in dictum virum honorabilem dominum Iacobum tamquam in arbitrum sub pena statuta conpromittere et rationibus suis utrimque propositis, quod ipse super omnibus decrevisset, inviolabiliter observare. Idem vero dominus Iacobus intellectis hinc inde propositis de consilio domini Prandote Cracoviensis et domini Nankeri Lubusensis episcoporum, qui tunc aderant et aliorum virorum honestorum, qui de consensu parcium eidem additi fuerant assessores, reduxit abbatem de Camenez Lodevicum et fratres cum ipso olim violenter eiectos in possessionem et proprietatem domus de Camenez inponens super eadem domo perpetuum silentium abbati sancte Marie et fratribus suis, nichilominus restitutiones quasdam fieri faciens instrumentorum librorum et aliarum rerum ab utraque parte, sicut tunc fuit in tenore sue ordinationis conprehensum. Statuit eciam tunc, ut nos pro bono pacis ex rationibus, quibus ipse motus fuerat, assignaremus reditus septem marcarum argenti annuatim domui sancte Marie et super hoc daremus ei instrumentum nostrum nostro et nostri capituli munimine roboratum. Quod nos statim fecimus assignantes domui sancte Marie decimam de wez Petri filii Stossonis, que satis plus valet, sed hoc fecimus ad solatium domus sancte Marie, cum eam diligamus in domino et ut inter domos sancte Marie Wratislaviensis et illam de Camenez sublato scrupulo omnis dissensionis caritas intemerata perduret. Hiis igitur sic dispositis nos prefatam domum de Camenez sicut ad honorem dei et sancte religionis incrementum et nostre anime remedium ordini Cysterciensi contulimus, si hoc factum de consilio et assensu nostri capituli perpetualiter confirmamus petentes, ut, qui in ea pro tempore fuerint, memores sint anime nostre in suis orationibus apud deum, maxime cum eadem domus non solum sue fundationis exordium sed quasi omnem sui status sustentationem a mensa Wratislaviensis episcopatus acceperit et ex eius sustentari debeat decimis infuturum. Datum anno ab incarnatione domini M°. CC°. XL°. VIIII°. in presentia canonicorum nostrorum et plurium aliorum. In cuius rei argumentum presentem cartam nostro sigillo et nostri capituli fecimus insingniri.

Or. Perg. in zwei Ausfertigungen. Bei beiden die Siegel des Bischofs und des Domkapitels an gelb-violet-grünen Seidenfäden. Schultz S. 11. Regesten No. 688. In deutscher Uebersetzung bei Frömrich, S. 20 ff.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów